無伴奏混成合唱のためのミサ曲 ニ短調(2024)
- クラシック
- 9 再生
この曲の歌詞
1.KYRIE
Kyrie eleison.
Christe eleison.
Kyrie eleison.
2.GLORIA
Gloria in excelsis Deo,
et in terra pax hominibus bonae voluntatis.
Laudamus Te, benedicimus Te, adoramus Te, glorificamus Te.
Gratias agimus Tibi propter magnam gloriam Tuam.
Domine Deus, Rex coelestis, Deus Pater omnipotens.
Domine Fili unigenite, Jesu Christe.
Domine Deus, agnus Dei, Filius Patris.
Qui tollis peccata mundi, miserere nobis.
Qui tollis peccata mundi, suscipe deprecationem nostram.
Qui sedes ad dexteram Patris, miserere nobis.
Quoniam Tu solus sanctus, Tu solus Dominus, Tu solus altissimus,
Jesu Christe.
Cum Sancto Spiritu in gloria Dei Patris.
Amen.
3.CREDO
Credo in unum Deum,
Patrem omnipotentem, factorem coeli et terrae, visibilium omnium et invisibilium:
Et in unum Dominum, Jesum Christum,
Filium Dei unigenitum, et ex Patre natum ante omnia saecula,
Deum de Deo, lumen de lumine, Deum verum de Deo vero,
genitum non factum, consubstantialem Patri,
per quem omnia facta sunt.
Qui propter nos homines et propter nostram salutem descendit de caelis,
et incarnatus est de Spiritu Sancto ex Maria Virgine, et homo factus est,
crucifixus etiam pro nobis sub Pontio Pilato,
passus et sepultus est,
et resurrexit tertia die, secundum Scripturas,
et ascendit in caelum, sedet ad dexteram Patris,
et iterum venturus est cum gloria, judicare vivos et mortuos,
cujus regni non erit finis:
Et in Spiritum Sanctum, Dominum et vivificantem,
qui ex Patre Filioque procedit,
qui cum Patre et Filio simul adoratur et conglorificatur,
qui locutus est per prophetas:
Et unam, sanctam, catholicam et apostolicam ecclesiam;
confiteor unum baptisma in remissionem peccatorum,
et expecto resurrectionem mortuorum, et vitam venturi saeculi.
Amen.
4.SANCTUS
Sanctus, sanctus, sanctus, Dominus Deus Sabaoth,
pleni sunt caeli et terra gloria ejus.
Hosanna in excelsis.
Benedictus qui venit in nomine Domini.
Hosanna in excelsis.
5.AGNUS DEI
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi:
miserere nobis.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi:
miserere nobis.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi:
dona nobis pacem.
クレジット ORIGINAL
- 作詞
- 作曲
- rei
- 編曲
作品紹介
コンペに出そうかとも思ったのですが、あらゆるコンペで「組曲ではないこと」「仮に組曲なら~分以内であること」という条件があり、どのような条件でも満たせそうもないので、コンペに出すのはあきらめてここに公開することに決めました。
1.Kyrie ニ短調
2.Gloria ニ長調
3.Credo ロ短調
4.Sanctus ト長調
5.Agnus Dei ニ長調
コメント0
コメントを読むには、ログインが必要です。